monumenta.ch > Plinius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 3
{I} sed in qua non occurrit vitae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Balbillus sexto, ambo praefecti, aestate vero post XV annos Valerius Marianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis nono die lenissumo faltu?